Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.4.1 Cic. Fam. 8.4.5 (English) >>Cic. Fam. 8.5.1

8.4.4 de re p. iam novi quicquam exspectare desieramus; sed cum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. xi K. Sext. et referretur de stipendio Cn. Pompei, mentio facta est de legione ea, quam expensam tulit C. Caesari Pompeius, quo numero esset, quoad pateretur eam Pompeius esse in Gallia. coactus est dicere Pompeius se legionem abducturum, sed non statim sub mentionem et convicium obtrectatorum; inde interrogatus de successione C. Caesaris; de qua, hoc est de provinciis, placitum est ut quam primum ad urbem reverteretur Cn. Pompeius, ut coram eo de successione provinciarum ageretur; nam Ariminum ad exercitum Pompeius erat iturus et statim iit. puto Idibus Sext. de ea re actum iri. profecto aut transigetur aliquid aut turpiter interce.detur; nam in disputando coiecit illam vocem Cn. Pompeius, omnis oportere senatui dicto audientis esse. ego tamen sic nihil exspecto quo modo Paulum, cos. designatum, primum sententiam dicentem.

8.4.5 saepius te admoneo de syngrapha Sittiana (cupio enim te intellegere eam rem ad me valde pertinere); item de pantheris, ut Ciburatas accersas curesque ut mi vehantur; praeterea (nuntiatur <enim> nobis et pro certo iam habetur regem Alexandrinum mortuum), quid mihi suadeas, quo modo regnum illud se habeat, quis procuret, diligenter mihi perscribas. K. Sext.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.4.1 Cic. Fam. 8.4.5 (English) >>Cic. Fam. 8.5.1

Powered by PhiloLogic